monumenta.ch > Beda Venerabilis > 47
Beda, De Temporum Ratione, XLVI. De ogdoade et hendecade. <<<     >>> XLVIII. De indictionibus.

CAPUT XLVII. De annis dominicae Incarnationis. [

BRID. RAMES. GLOSSAE.---Primo decennovenalis circuli versu, temporum ordo praefigitur, quem Graeci calculatores a Diocletiani principis annis observavere. Et post pauca: Quia enim lunaris circulus decennovenalis est, solaris autem viginti octo conficitur annis, multiplicatis per se invicem ambobus, summa quingentorum triginta duorum colligitur annorum. Ista enim luna, quae in praesenti appellatione est, non erit in eadem appellatione usque ad decem et novem annos, et ideo circulus decima nona luna est; solaris autem annus viginti octo annis conficitur, quia non ante potest consummari quam bissextus cunctos septimanae dies contingat. His igitur ita se habentibus, annum passionis dominicae diligenter inquire. Nec ignota quaerendi via est, si non computus errat alicubi. Nec ignota quaerendi via est, scilicet, sed nota quaerendi annos a passione Domini, si non computus errat alicubi. Errat tamen, et ideo ignota est via quaerendi annos a passione Domini, quia si coeperis ab ipso anno numerare, ubi Dionysius incarnationem Domini esse putavit, non invenies per ipsum in trigesimo quarto anno, decimam quartam lunam, et nono Kalend. April. in quinta feria, et diem paschae Dominicum, et lunam decimam septimam in sexto calend. April. Habet enim, ni fallor, Ecclesiae fides Dominum in carne paulo plus quam triginta et tres annos usque ad suae tempora passionis vixisse, quia videlicet triginta annorum fuerit baptizatus, sicut evangelista Lucas testatur; et III semis annos post baptismum praedicaverit, sicut non solum Evangelio suo Ioannes commemorato redeuntis paschae tempore perdocet, sed et idem in Apocalypsi sua. Daniel quoque in suis visionibus prophetice designat. Triginta annorum fuerit baptizatus, sicut evangelista Lucas testatur, scilicet capite tertio, ubi dicit: Et ipse Iesus erat incipiens quasi annorum triginta, ut putabatur filius Ioseph. Dominus et Salvator noster Iesus Christus triginta annorum erat, quando ad Ioannem baptizandus advenit, tunc etenim initium evangelicae praedicationis instituit. Refert autem eum divina Scriptura omne doctrinae suae tempus exegisse sub pontificibus Anna et Caipha; quomodo scilicet Annae pontificatus tempore incipiente, docere coepit, eiusque ad initium Caiphae pertenderit, in quibus spatiis nec toti quatuor concluduntur anni. Et tres semis annos post baptismum praedicaverit, sicut non solum in Evangelio suo Ioannes conmemorato redeuntis paschae tempore perdocet, scilicet cap. XVIII, ubi dicit: Cohors, et tribunus, et ministri Iudaeorum comprehenderunt Iesum, et ligaverunt eum, et adduxerunt ad Annam primum; erat enim socer Caiphae, qui erat pontifex anni illius. Sed et idem in Apocalypsi sua scilicet XII, ubi dicit: Et mulier fugit in solitudinem, ubi habebat locum paratum a Deo, ut ibi pascant eam diebus MCCLX. Et paulo post: «Et datae sunt mulieri duae alae aquilae magnae, ut volaret in desertum, ubi alitur per tempus, et tempora, et dimidium temporis a facie serpentis.» Si huius versiculi expositionem teaudire delectat, ad tractatum Haimonis recurre, qui inter caetera sic dicit: Nam sicut Antichristus mille CCLX diebus regnabit, ita et Christus mille CCLX diebus, id est, tribus annis et dimidio praedicavit. Ideoque totum praesens tempus possumus accipere per hunc numerum, a quo divina praedicatio coepit, in quo et per novissimos praedicatores terminabitur. Daniel quoque in suis visionibus prophetice designat, scil. cap. IX, ubi dicit: «Et tradentur in manus eius usque ad tempus, et tempora, et dimidium temporis.» Tempus in loco hoc annum significat. Tempora iuxta Hebraici sermonis proprietatem, qui et ipsi dualem habent numerum, duos annos praefigurant. Dimidium autem temporis sex menses, quibus sancti potestati Antichristi permittendi sunt, ut damnentur Iudaei, qui, non credentes veritati, susceperunt mendacium; de quo tempore et Salvator in Evangelio loquitur: «Nisi abbreviati essent dies illi, nequaquam salva esset omnis caro.» Et ipsis testatur indiculis, quae suis in cereis annuatim scribere solet, scilicet quia triginta tres anni sunt minus a passione, annuatim in vigilia paschae. Numerum annorum, scilicet Domini, triginta semper et tribus annis minorem, scilicet a passione Domini. Septingentesimo, indictione decima quarta. In tempore Bedae fuit hoc. In cereis, sanctae Mariae scriptum vidisse, et inde descripsisse referebant: A passione Domini nostri Iesu Christi, anni sunt DCLXVIII. Dum in septingentesimo primo anno fuerunt ibi et viderunt annos a passione Domini DCLXVIII scriptos in cereis sanctae Mariae, apparet quia triginta et tres anni minus sunt a passione. Triginta tres a nativitate usque ad passionem Domini. Ipse est ergo annus Dominicae passionis et resurrectionis a mortuis, id est, 566, quia sicut quingentis triginta tribus primo, ita 566 tricesimo quarto, scilicet a nativitate Domini, quo fuit passus et resurrexit, per universos solis et lunae concordat discursus. Sicut fuit concursus siderum in trigesimo tertio vel trigesimo quarto post revolutionem, id est, post primum circulum Dionysii finitus erit, scilicet concursus siderum; sicut DXXXIII concordat primo scilicet anno nativitatis Domini, ita quingentesimus sexagesimus sextus, scilicet annus Domini, concordat trigesimo quarto a principio Dionysii post primum circulum finitum. Et diem paschae Dominicum sexto Kal. april. luna decima septima, scilicet ipsius diei. Ita fuerunt omnia ista ipso anno, quando passus fuit Dominus. Age Deo gratias. quia quod quaerebas, sicut ipse promisit te invenire donavit. Ironice dicit hoc, dum nullo modo invenitur. Ironia est sententia per pronunciationem contrarium habens intellectum. Et ironia est species, quae laudando aliquem deridet, ut Elias dicebat: «Clamate voce maiore. Deus enim Baal, et forsitan loquitur, et in diversorio est, aut dormit, ut excitetur.» Hanc enim nisi gravitas pronunciationis adiuverit, confiteri videbitur quod negare contendit. Nam quod Dominus decima quinta luna feria sexta crucem ascenderit, et una Sabbatorum, id est, Dominica, resurrexerit a mortuis, nulli licet dubitare catholico. Unam Sabbatorum, primam Sabbati intelligere debemus, id est, primam diem post Sabbatum, quam ob honorem et reverentiam Dominicae resurrectionis, Dominicam nominamus. Sicut enim nos prima feria, secunda feria, tertia feria, et caeteros per ordinem dicimus, sic Iudaei prima Sabbati, secunda Sabbati, tertia Sabbati, nominabant.

Quamvis Theophilus Caesariensis, antiquus videlicet, vicinusque apostolicorum temporum doctor, in epistola synodica, etc. Synodica, scil. quam fecit in synodo adversus eos qui decima quarta luna cum Iudeis pascha celebrabant. Illam igitur epistolam hic ponere nolui, quia magis irrisionem praestat insipientibus, quam aedificationem sapientibus, eo quod Dominum nostrum Iesum Christum undecimo Kal. April. fuisse passum, et octavo Kalend. eum resurrexisse pronuntiat, quod nimis absurdum est. Et impium non est, ut passio Dominica, tantum sacramenti mysterium, foras limitem excludatur? scil. multum est impium. Interrogative legendum. Theophilus dicit Dominum XI Kalend. April. fuisse passum, et octavo Kalend. resurrexisse; sed non est verum, quia non iacuit quatuor dies in sepulcro. Et miror quare aliquis tam absurdam rem ad memoriam reduxisset. Beatus Augustin. in libro de sancta Trinitate IV, dicit eum octavo Kal. April. fuisse conceptum, quo et passum. Et beatus Hieronymus, in Martyrologio testatur, dicens: Octavo Kal. April. Hierosolyma Dominus crucifixus est, et sexto Kal. April. Hierosolymae resurrectio Domini nostri Iesu Christi celebrata est. Quomodo tres dies foras terminum excludentur? Videntur enim Theophilo excludi tres dies Dominicae passionis ab Occidentalibus qui octavo Kal. April. die dicunt Christum fuisse passum. Si octavo Kal. April. celebretur passio, quomodo tres dies, id est, 11, 10 et 9, foras terminum excludentur? Contra nos hoc dicit, quique Kal. April. celebramus Dominicam passionem. Constitutumque est illa synodo, ut ab undecimo Kal. April. usque in VIII Kal. Maias Pascha debeat observari, scilicet dum apud nos ab XI Kal. April. usque in VII Kal. Maii observatur.

Nam Galli quacunque die octavo Kal. April. fuisset, quando Christi resurrectio tradebatur, Pascha semper celebrabant. Non enim ad diem Dominicum, neque ad regulam decimae quartae lunae attendebant, sed in quacunque die octavo Kal. April. fuissent, pascha celebrabant. Quem ritum sancti patres in Nicaea synodo prohibuerunt, constituentes non solum lunam paschalem, et mensem inquirere, sed etiam et diem resurrectionis Dominicae observare. Sin vero annum qualem quaerebas, scilicet a passione, id est, 566, in loco quem putabas inveniri non poteris, vel chronographorum, id est, temporum scriptorum, incuriae, id est, negligentiae, vel tuae potius tarditati culpam ascribe, dicendo Dominum salvatorem vel decimo quinto, vel decimo sexto imperii Tiberii Caesaris, vel vigesimo nono, aut trigesimo suae aetatis anno, sacrosanctum crucis subiisse mysterium. Non enim in decimo quinto anno Tiberii Caesaris, vel trigesimo suae aetatis anno fuit crucifixus, sed baptizatus.

]
SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 Primo decennovenalis circuli versu temporum ordo praefigitur, quem Greci calculatores a Diocletiani principis annis observavere. Sed Dionysius venerabilis abbas Romanae urbis, et utriusque linguae Graecae videlicet ac Latinae non ignobili praeditus scientia, paschales scribens circulos, noluit eis, sicut ipse testatur, memoriam impii et persecutoris innectere, sed magis elegit ab Incarnatione Domini nostri Iesu Christi annorum tempora praenotare, quatenus exordium spei nostrae notius nobis existeret, et causa reparationis humanae, id est, passio Redemptoris nostri evidentius eluceret.
2 Qui in primo suo circulo quingentesimum tricesimum secundum dominicae Incarnationis annum in capite ponendo, manifeste docuit secundum sui circuli annum ipsum esse quo eiusdem sacrosanctae Incarnationis mysterium coepit. Quia enim lunaris circulus decennovenalis est, solaris autem XX et VIII conficitur annis, multiplicatis per se invicem ambobus, summa DXXX et II colligitur annorum.
3 Qua tandem replicata, totus solaris lunarisque recursus ordo in se sua per vestigia revolvitur, eandemque decennovenalis lunarisque cycli annum, easdem epactas lunae, solis quoque dies concurrentes, eandem quartam decimam lunam, eundem dominicae Paschae diem ac lunam ipsius ex ordine restituens. Quod etiam Victorius, quamvis alterius institutionis, paschalem condens, descripto tot annorum circulo, manifeste probavit. Quia ergo secundo anno circuli quem primum Dionysius scripsit, quingentesimus tricesimus tertius ab Incarnatione Domini completus est annus, ipse est nimirum iuxta concursus siderum ille in quo incarnari dignatus est, quia hic secundus annus decennovenalis octavus decimus est cycli lunaris, XI habens epactas, V concurrentes septimanae dies, lunam paschae decimam quartam VIII Calendas Apriles; omnia tunc fuere simillima, et si esset qui tunc Pascha more nunc Ecclesiis usitato die Dominica faceret, ipsa nimirum dies, quo modo hic adnotatum est, VI Calendas Apriles veniret, ac lunam haberet decimam sextam.
4 Denique Dionysius ipse nobis quodammodo tacite quae dicimus in paschalibus quae scripsit argumentis ostendit, ubi ad inveniendum quotus sit annus circuli decennovenalis, sumere annos Domini, et priusquam hos per X et IX partiamur unum praecipit adiicere, significans illo incarnato unum circuli decennovenalis annum iam fuisse completum.
5 Item ad sciendum quotus sit annus cycli lunaris, sumere monet annos Domini, et subtrahere semper duo, ac sic per X et IX partiri, ut, videlicet, duobus qui reliqui tunc erant annis sublatis, caeteros calculatos per nonam decimam partem dividens, quod reliquum foret teneret; porro ad investigandum quot sint epactae lunares, annos Domini rite sumere, dividere, multiplicare. Item dividere, sed nullo dempto vel addito, iubet, quia nimirum secundo decennovenalis cycli anno, incipientes epactae, ad inveniendum suum statum, addi quid vel demi de annis Domini qui secum inchoaverant, minime poscebant.
6 Item si velimus scire adiectiones solis, id est, concurrentes septimanae dies, sumere annos Domini iubet, et addita quarta parte, IIII insuper regulares semper adiicere docet, ac sic tandem per VII partiri, quia nimirum V erant concurrentes anno quo natus est Dominus, ut et computandi fixa series procurrere posset, necesse habeat computator IIII quae praecesserunt annectere.
7 His igitur ita se habentibus, annum passionis dominicae diligenter inquirere, nec ignota quaerendi via est, si non computus errat alicubi. Habet enim, ni fallor, Ecclesiae fides, Dominum in carne paulo plus quam XXXIII annis usque ad sua tempora passionis vixisse, quia videlicet XXX annorum fuerit baptizatus, sicut evangelista Lucas testatur, et tres semis annos post baptisma praedicaverit, sicut Ioannes in Evangelio suo non solum commemorato redeuntis Paschae tempore perdocet, sed et idem in Apocalypsi sua.
8 Daniel quoque in suis visionibus prophetice designat. Sancta siquidem Romana et apostolica Ecclesia hanc se fidem tenere et ipsis testatur indiculis, quae suis in cereis annuatim scribere solet, ubi tempus dominicae passionis in memoriam populis revocans, numerum annorum triginta semper et tribus annis minorem quam ab eius incarnatione Dionysius ponat, adnotat.
9 Denique anno ab eius incarnatione iuxta Dionysium septingentesimo primo, indictione quarta decima, fratres nostri qui tunc fuere Romae, hoc modo se in natali Domini in cereis sanctae Mariae scriptum vidisse, et inde descripsisse referebant: 'A passione Domini nostri Iesu Christi anni sunt DCLXVIIII.' Quoniam igitur, ut supra memoravimus, DXXXII annis circulus paschalis circumagitur, his adde XXXIII vel potius XXXIIII, ut illum ipsum quo passus est Dominus attingere possis annum, fiunt DLXVI. Ipse est ergo annus dominicae passionis et resurrectionis a mortuis. Quia sicut quingentesimus tricesimus tertius primo, ita quingentesimus sexagesimus sextus tricesimo quarto per universos solis et lunae concordat discursus. Et ideo circulis beati Dionysii apertis, si quingentesimum sexagesimum sextum ab incarnatione Domini contingens annum, quartam decimam lunam in eo IX Calendarum Aprilium quinta feria repereris, et diem Paschae dominicum VI Calendarum Aprilium luna decima septima, age Deo gratias, quia quod quaerebas, sicuti ipse promisit, te invenire donavit. Nam quod Dominus XV luna feria sexta crucem ascenderit, et una Sabbatorum, id est, die Dominica resurrexerit a mortuis, nulli licet dubitare catholico, ne legi, quae per agnum paschalem decima quarta die primi mensis ad vesperam immolari praecipit, pariter et Evangelio, quod Dominum, eadem vespera tentum a Iudaeis, et mane sexta feria crucifixum ac sepultum, prima Sabbati resurrexisse perhibet, videatur incredulus.
10 Quod autem VIII Calendarum Aprilium crucifixus, VI Calendarum earundem die resurrexerit, multorum late Doctorum ecclesiasticorum constat sententia vulgatum. Quamvis Theophilus Caesariensis, antiquus videlicet vicinusque apostolicorum temporum doctor, in epistola synodica quam adversus eos qui decima quarta luna cum Iudaeis Pascha celebrabant, una cum caeteris Palaestinae episcopis scripsit, ita dicit: 'Et impium non est ut passio dominica tanti sacramenti mysterium foras limitem excludatur. Passus namque Dominus ab XI Calendas Apriles, qua nocte a Iudaeis est traditus, et ab VIII Calendas Apriles resurrexit.
11 Quomodo tres dies foras terminum excludentur?' Constitutumque est in illa synodo ut ab XI Calendas Apriles usque in VIII Calendas Maias Pascha debeat observari, ut in eodem libro superius scriptum est. Nam Galli quacunque die VIII Calendas Aprilis fuisset, quando Christi resurrectio fuisse tradebatur, pascha semper celebrabant. Sin vero annum qualem quaerebas, in loco quem putabas invenire non poteris, vel Chronographorum incuriae, vel tuae potius traditati culpam adscribe, tantum diligentissime cavens, ne Chronicorum scripta defensando intemerabile legis vel Evangelii testimonium videaris impugnare, dicendo Dominum salvatorem vel XV vel XVI imperii Tiberii Caesaris, vel XXIX aut XXX suae aetatis anno sacrosanctum crucis subisse mysterium, cum Evangelia manifeste significent XV anno Tiberii praecursorem Domini praedicare coepisse, ipsumque mox inter alios baptizasse Iesum, incipientem iam fieri quasi XXX annorum.



Beda, De Temporum Ratione, XLVI. De ogdoade et hendecade. <<<     >>> XLVIII. De indictionibus.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 47